Página:Portugaliae Monumenta Historica - Scriptores, v. 1 fasc. 2.pdf/3

Wikisource, a biblioteca livre

VITA SANCTI ANTONII

De mortuis suscitatis.

In comitatu padue erat puella quedam eurilia noniine, que eunte ad domum uicine pro querendo igne, matre ex more secuta, redeunte ea domum, in fossa quadam, aqua et luto plena, supino uultu natans, inuenta est mortua; Accurrens itaque gemebunda mater submersam filiam de lacu traxit, Et aduolantibus ob triste spectaculum multis in ripa fosse suffocatam locauit; Quam cum uir quidam de circumstantibus letali frigore rigidam contrectasset, uer-so ad terram capite pedes eius super discum in altum le-uauit, Sed nec sic quidem erat uox, neque sensus, quia oppressis more defunctorum genis, ac labiis iunctis, spes omnis salutis abscesserat. Tandem sollicita mater uotum uouens domino ac seruo eius beato antonio promisit se yconam ceream ad tumulum ipsius delaturam, si natam sibi restituere dignaretur uiuam. Facto autem uoto, mox uidenlibus cunctis lábia mouit, etimmisso ori eius cuius-piam digito aquas haustas emisit; et per sancti patris me-rita uitali fala calore reuixit.

Simile aliquid contigit in ciuitate de comaglo. Erat e-nim ibi uir quidam Dominicus nomine, qui die quadam a domo sua , ut operis quippiam ageret, exiens, paruu-lum filium e uestigio comilem habuit. Gumque a domicilio suo paululum recessisset, retro speclans neminem ades-se uidebat; At ille stupefactus, atonitis circumquaque lu-minibus, querens circuit, at tandem submersum in lacu quodam ülium reperit. Extractum uero puerum infelix pater matri extinctum tradidit, sed facto confestim uoto, beatissimi antonii meritis uiuum recepit. De uitro conseruato.

Miles quidam de saluaterra adelardinus nomine, cum adhuc ineumte etate herética prauitate delusus, die quadam post obitum sancti cum uxore sua, ac família non parua paduam aduenisset, constitutus in mensa super mi-raculis beati antonii meritis fidelium deuotioni exibitis, cum ceteris prandentibus conferebat. Gumque uere san-ctum dei beatum antonium fore ceteri asseruissent, eua-cuato, quem manibus tenebat, cyato, in hec ferme uerba prorupit: Si cyatum hunc illesum seruauerit, quem uos sanctum dicitis, uere fore credam, que de ipso mihi per-suadere contenditis. Proiectoque de sólio, cui ad pran-dendum consederant, in terra cifo, dictu mirabile! col-lisum lapidi uitrum restitit, et uidentibus multis, in pla-tea prope astanlibus, inconcussum permansit. Quo uiso miraculo, penitencia ductus miles ad uilrum impiger pro-siliuit, illesumque secum proferens fratribus, que facta fuerant, cuncta per ordinem narrauit. Facta igitur con-fessione, iniunctam sibi pro peccatis penitenciam deuotus suscepit, et fideliter christo adherens mirabilia eius cons-tantissime predicauit.

De muliere percussa a domino et sanata.

Soror quedam de ordine dominarum pauperum oliua nomine, cum adhuc sancti patris funus in sepulcrum ma-neret, süpplici deuotione manus eius deosculans accessit. Cumque coram sacratíssimo prona manens corpore, preces ad deum funderet, inter cetera suppliciter peciit, ut penam omnem, quam peccatis exigentibus meruisset, meritis beatissimi patris antonii, in presenti uita sibi domi-nus infligeret, nec quicquam in posterum puniendum ser-uaret. Completa uero oratione monasterium intrauit, mox-que ualidissimo per omne corpus iterato dolore semetipsam nequaquam sustinere preualuit, quin et celeras pre uehe-menti doloris angustia clamoribus inquietauit. Sequenti uero die intrantibus ad mensam ceteris, et ipsa simul clan-culo subintrauit; Crescente autem sensuum infirmitate, nec M. H. Tom. I. cibum quidem ullatenus sumere potuit, sed prandentibus ceteris ipsa se huc illucque reuoluit. Jubente igitur abba-tissa ad infirmariam delata est, et que sibi uotis omnibus in presenti penam infligi poposcerat, multiplicalis inter-cessionibus remedium postulabat. Tandem autem reminis-cens mulier quandam apud se tunice sancti antonii parti-culam habere reconditam, allatam protinus sibi applicuit, et mox dolor omnis abscessit.

De muliere proiecta in aqua, et non madefacta.

Mulier quedam de monte silice, ab infância sua fide deuotione religiosa, uiro cuidam, secundum desideria car-nis ambulanti, matrimonio coniuncla est. Qui iuxta quod scriptum est: per mulierem fidelem sanctificalus est uir infidelis, die quadam ad preces uxorís sacerdotem adiit, et facta peccatorum confessione domum rediens, iturum se ad beati iacobi limina, ipsamque mulierem secum uenlu-ram fore spopondit; Super quo non mediocriter exhilarata mulier, iler suum quo cicius potuit accelerauit, et pro emendis peregrinationis uasis ad ciuitatem paduanam ui-rum precibus deduxit. Cumque profecti, uinctis sibi soei is, per uiam, que paduam tendit, pergerent, conceplam mentis Ieliciam mulier celare non preualens, in risura et ex-terioris hominis iocundilatem soluta, cordis gaudium insólita alacritate prodebat. Quod cum uir eius adlendisset, exultationis tanle comes, impaciens mulieri dixit: ut quid tot uerbis leta diflluis? ac uana eundi spe decepta, risibus et importuno gestu disolueris? Scias me a propósito resi-lisse, et nequaquam, quo lu properas, iturum esse. Au-diens autem hec mulier súbito expalluit et mutato uultu tristem animum ostendebat; Cumque eiuscemodi uir eam uerbis exasperans perslitisset, post longa tandem silencia obiurganli respondit: Nisi promissum mihi peregrinationis múnus facto conpensaueris, in nomine iesu christi et beati antonii in aquis me submergendam noueris. At ille uerbis ipsius nequaquam fidem adhibuit, quin pocius, ob-firmata facie stultum denuncians, promissum soluere con-stanter negabat. Sublata igitur spe omni et fiducia admo-dum frustrata, infelix mulier manus in se conuertit, et inuocato beati antonii nomine in ilumine, quod prope uiam fluebat, precipitem se dedit. Uidentes autem que aderant mulieres mediis ftuclibus eam uoluptari, exami-nate fere pro stupore rápido cursu aduolant, et feminei pudoris oblite, madefactis nalibus, ac totis uestibus, ob-uolutam fluctibus extrahunt; Quam, cum educta esset, in littore collocanles, mirum reuera quod narro! ceteris nestes suas contorquentibus, et aquarum copiam nimiam educenlibus, mulier ipsa nec filium sub tegminis humectum habens inuenta est. Et quidem licet scriptura teste gradientes simpliciter protegat dominus, faclum tamen hu-iuscemodi non in consequenciam trahendum proponimus. Nam et fatuitati pocius quam uirtuli rem gestam ascrihy mus, Sed nimirum inuocati sanctissimi patris merita hoc apud deum obtinuisse credimus, quoniam uere semper enim simplicitatis zelatorem fuisse non dubitaraus.

De naufragiis.

Forte die quadam uiri et mulieres numero ferme xx> vi.ex ut uenelias irent apud sanctum Narium nauem con-cenderunt. Cumque propellentibus eam remis in lacunam, que ab ecclesia sancti georgii una leuga aut longe distat, in hora completorii peruenissent, orta tempeslate grauis-sima, ad dictum locum refugere conati, preualescente ae-ris intempérie ad loca prorsus incógnita delati sunt. Vix denique se uidentes, ac desuper irruentibus uento etplu-uia, de salute penitus desperantes, imminentem sibi mor-tem accelerari, etdolorem cum uita finiri cupiebant. Fle-bant enim omnes, et sonantes admodum procellas striden-tibus augmentabant clamoribus. Facta igitur peccatorum confessione, et a sacerdote, qui presens aderat, absolu-