Página:Revista do Instituto Archeologico e Geographico Pernambucano, Tomo XI (1904).pdf/626

Wikisource, a biblioteca livre

dindo aos excellentes animaes de sella então criados naquella comarca (Fig. 7); Alagoas, tres tainhas em faixa (Fig. 9),

Fig 4

    Pernambucensi Curiæ datum insigne, Virgo, defixis in speculum oculis & velut in formæ suæ admirationem rapta, manu arundinem sacchariferam gestans quo schemate soli pulchritudo proventusque exprimebatur, adscripto civitatis Olindæ nomine. Fuere & aliis Pernambuci Curiis, nempe in Igarazu, Serinhæmo, Portu Calvo, Alagois, sua quoque propria insignia. Præfectura Tamaricensis botrum pro insigni ostentabat, quia æquè pulchros & succulentos nulla Brasiliæ pars, ac Tamarica insula, ferebat. Parayba sacchareorum panum formas pyramidales præferebat, quod optimi & laudatissimi sacchari nutricula esset, aut quod dedita nostratibus provinciâ, major illic sacchari & molarum cœperit esse labor & precium.

    Provincia Fluminis Grandis cognomine fluvio gaudebat, cujus ripam in imagine premebat Struthius, quarum avium maxima hic frequentia.» — Gasparis Barlæi rerum per octennium in Brasilia nuper gestarum, sub præfectura illustrissimi comitis I. Mauritii, Nassoviæ... historia. — Amstelodami, ex Typographico Ivannis Bave, 1647, in-fol, pag. 100