Página:Revista literária tomo 1 ano 1.djvu/18

Wikisource, a biblioteca livre
Saltar para a navegação Saltar para a pesquisa
(10)


Inscripção lapidar que se lê lamina de cobre.

En Cor.
Illius tanti viri,
Qui gloria , amore flagrans,
Singularique in omnes ingenio liberali præditus,
Primum (MDCCCXXVI)
Lusitanos sua sponte libertate donavit.
Deinde (MDCCCXXXII)
Ipsos acerbissima captivitate oppressos
Armis et consilio
Iterum in libertatem asseruit.
Tum (MDCCCXXXIV)
Innumeris tyranni copiis contusis penitusque disjectis,
Ipso e solio deturbato, ac finibus expulso,
Maria autem II filia sibi carissima
In avito solio collocata,
Conventus indixit, imperiumque,
Prout tempora postulabant, stabilivit.
Ad postremum (MDCCCXXXIV)
Tot tantisque laboribus fractus,
Et immatura morti præreptus,
Ab hac in meliorem vitam migraturns (VIII kal. octob.)
Hoc tantum amoris pignus
Optimam sui partem
Huic nostræ antiquæ civitati,
Et nobilitate, et illustribus Pactis, et spectata fide
Omni tempore inclytæ, atque invictæ
Testamento reliquit.